- AETERNITAS
- AETERNITASDea a Veteribus culta, cuius imaginem Tempus esse dixerunt Hermes Trismegistus, et Plato.Describitur vero copiose a Claudian. in Paneg. de laudibus Stiliconis. Apud Aegyptios Sole et Lunâ designabatur: Cum enim putarent elementa aeterna esse, Αἰῶνα σημαίνοντες Η῞λιον καὶ Σιλην´ην γράφουϚι, Horus Apoll.Hieroglyph. quod ab aliis quoque gentibus usurpatum csse, pater ex statere Syriaco, in honorem Apollinis Epiphanis percusso, ubistat heros dextrâ solem, super caput Lunam, habens, ad Aeternitatom, seu Regis ἀπιθέωξ3ιν, designandam. Apud Romanos quoque, in Divi Vespasiani et Divi Hadriani nummis, Aeternitas Dea stat stolata, singulis manibus Solis et Lunae radiata capita tenens. Transiit inde in titulos Imperatorum, e quibus Constantius, post victum Magnentium, inter alia, Aeternitatis suoe titulum sumpsit, salse Arianos ridente Athanasiô, quod Caesari, fautori suo Aeternitatem tribuerunt quam Filio Dei negarent etc. Vide quoque insra Divinitas alibisque passim,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.